monumenta.ch > Plinius > sectio 128 > sectio 27

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 27
Et factus est, inquit, mihi Dominus in refugium. Non quaereres tale refugium, si non periclitareris: sed ideo periclitatus es, ut quaereres; quia ille fingit dolorem in praecepto. Facit mihi de malitia malorum, tribulationem; punctus tribulatione coepi quaerere refugium quod in illa felicitate saeculari desieram quaerere. Quis enim facile recordatur Deum, qui semper felix est, et spe praesenti gaudet? Recedat spes saeculi, et accedat spes Dei; ut possis dicere, Et factus est mihi Dominus in refugium: ad hoc doleam, ut fiat mihi Dominus in refugium. Et Deus meus in auxilium spei meae. Modo enim Dominus spes quamdiu enim hic sumus, in spe sumus, nondum in re. Sed ne in spe deficiamus, adest promissor erigens nos, et temperans ipsa mala quae patimur. Non enim frustra dictum est, 'Fidelis Deus, qui non sinet vos tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere.' , sic mittat in fornacem tribulationis, ut coquatur vas, non ut frangatur. Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae. Cur ergo, quid tibi videbatur quasi iniustus esse, quia parcit malis? Vide quomodo iam corrigitur Psalmus, et tu cum Psalmo corrigere: ideo enim voces tuas habebat Psalmus. Quae sunt voces? Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? Psalmus voces tuas habebat: modo ergo tu habeto voces Psalmi. Quae sunt voces Psalmi? Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae.